Rozmiar: 15909 bajtów

CXIII.

1319, Juni 18. Avignon.

Papst Johann XXII. trägt dem Propste der Kreuzkirche in Breslau auf, dem Kloster zur Wiedererlangung entfremdeter Güter zu verhelfen.

Johannes episcopus servus servorum dei dilecto filio . . preposito ecclesie sancte Crucis Wratislaviensis salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram pervenit, quod tam dilecti filii . . abbas et conventus monasterii in Kamencz Cisterciensis ordinis Wratislaviensis diocesis quam predecessores eorum decimas, terras, villas, domos, ortos, possessiones, castra, grangias, piscarias, prata, nemora, pascua, molendina, iura, iurisdictiones et quedam alia bona ipsius monasterii datis super hoc litteris confectis exinde publicis instrumentis interpositis iuramentis factis renuntiationibus et penis adiectis in gravem ipsius monasterii lesionem nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui dicuntur super hiis confirmationis litteras in forma communi a sede apostolica impetrasse. Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio providere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ea, que de bonis ipsius monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris, illicite vel distracta non obstantibus litteris, instrumentis, iuramentis, renuntiationibus, penis et confirmationibus supradictis, ad ius proprietatem eiusdem monasterii legitime revocare procures contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Avinione XIIII. Kalendas Julii pontificatus nostri anno tertio.
A. Raynaldi.
Auf der Rückseite: Petrus de Verulis. Registrata. Bullata Michaeli de Misna fratri canonico M. de. Misna pro episcopo Wratislaviensi et eius officiali.

Or. Perg. Bleibulle an einem Bindfaden.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów